Hľadaný výraz: 2Mach 12,40-42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. 41 Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit, 42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.

1

mail   print   facebook   twitter